0 stringlengths 0 2.02M |
|---|
In nomine sanctæ Trinitatis. Ego Ildinus dono Deo pro anima mea et parentorum meorum et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, quasdam res meas sitas in pago Matiscensi, in villa Mailiaco, in agro Dariaco, curtilem unum cum vinea, quæ terminat a mane via publica, a med... |
[Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. exigentibus tuæ devotionis meritis votis tuis libenter annuimus, et petitiones tuas quantùm cum Deo possumus favorabiliter exaudimus. Cum igitur, sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, Cluniacensi Ordini à Sede Apostolica sit indultum, ut e... |
Nos Ferricus de Pontoilleio, officialis lingonensis, et R... decanus cappelle ducis diuionensis notum facimus omnibus presentibus et futuris quod Johannes de Bera domicellus in nostra presentia constitutus, recognouit se integrale recepisse a Petro abbate Sancti Stephani diuionensis octogintas et quadraginta libras ste... |
Ego Guido de Trenay miles et ego Guillelma uxor dicti Guidonis notum facimus presentes litteras inspecturis, quod nos, pro remedio animarum nostrarum et predecessorum nostrorum dedimus et concessimus in puram helemosinam ecclesie Valliscluse et fratribus ibidem Deo servientibus partem cujusdam vinee site in territorio ... |
Nos Jacobus Dei gratia Eduensis episcopus, gerentes administrationem ecclesie Lugdunensis, sede Lugdunensi vacante, notum facimus universis quod cum sepe contingat Gaudemarum dominum de Jareys, domicellum, vassallum et hominem nostrum ligium, ratione dicte ecclesie Lugdunensis, coram baillivo Matisconensi pro domino re... |
IN nomine sanctæ indiuiduæ Trinitatis, Ego BVRCHARDVS Basiliensis Ecclesiæ Dei gratia Episcopus, antiquam cum domno HVGONE Cluniacensis Ecclesiæ Abbate retinens familiaritatem amicitiam, Monasterium sancti Albani in suburbio Basiliensis ciuitatis supra ripam Rheni constitutum, cum omnibus eius appendiciis eidem Abbat... |
In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quarto tresdecima die mensis nouembris, ego Hugo Poisseneti de Dyuione clericus notarius dicti loci pro domino duce Burgundie notum facio uniuersis quod ego uidi tenui et diligenter inspexi ac de uerbo ad uerbum legi testamentum defun... |
A touz ces qui verront et orront ces presentes lettres, nous Biatrix de Bourgoigne, contesse de la Marche et d’Angolesme, salut en Nostre Signour. Sachent tuit que nous donons et doné avons à noble home et saige nostre chier nevoul mons. Hugue de Chalon, chevalier... (comme dans la charte 514). Et ce nous faisons savoi... |
Unigenitus Dei patris, in sua divinitate semper illi equalis, existens in fine temporum, nostræ particeps esse voluit humanitatis; inter omnia itaque salutaria precepta, quæ positus in mundo credentibus in se dare disposuit, precipue misericordiam commendavit. Inter ceteras ergo consuetudines quæ in sancta ecclesia a n... |
Consilio igitur et decreto Spiritus sancti convocavit gloriosos consortes et concives suos Savinianum et Potentianum et venerabilem eorum collegum Altinum et de verbis et operibus Domini multa commemorans, blande et leniter eos convocavit ut Galliarum gentem fortem et ferocem armis praecincti divinis expeterent, homine... |
Nous, Marguerite, fille de Roy de France, contesse de Flandres, de Neuers et de Rethel, laisons sauoir à touz. Come noz prodomes et habitans de nostre ville d’Arbois et de nostres villes voysines appartenant à ycelle [F° xxviij, v°] nous haient humblement supplié et requis, que nous de grace espécial leur voussissiens ... |
Ce sont les griés, vilainnies, oustrages, forces, violances, injures, despiz et domages granz et vilains que Guillaume de Hangest, baillif de Chaumont, a fait a l'evesque de Langres. Premierement, cunme lediz baillis eust envoié audit evesque Aubertin le gruier a tout les lettres audit baillif de creance, lidiz Auberti... |
HIS qui de meritis domni Geraldi temere disputant, satisfacere potest considerata inspecta qualitas vitæ eius. Nam quasi in tribunali quodam residentes, decernunt vtrum sanctus debeat esse an non; cum hoc diuino iudicio subiaceat, quo etiā per reprobos ad vtilitatem bonorum signa plerumque fiunt. His ergo satisfaciat ... |
Je Humbers, escuiers, de Savigney, fais savoir à touz... que je suis hons à la noble dame Lore... et preng de luy et tien en fié et en chasemant quamque j’ay et doy avoir à Salet, près de Monmoret, et entour le Salet, en champs, em prez, em bois, en vignes, en diesmes et en autres choses; et em preng assimant et tien d... |
Quisquis Prælatorum, res Ecclesiasticas rationabiliter distribuere, seu commutare deliberat, iuxta morem antiquitatis ita debet posteritati litterarum titulis patefacere, vt facile perspiciatur series rationis, cum aliquolibet inquisita fuerit. Quapropter Aymo, diuina fauente clementia, humilis Abbas Monasterij egregij... |
Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris notum sit quod ego, Petrus Bressens, nepos Odonis de Cundeminis, do et concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci, in manu domni Bartholomei abbatis, quicquid habeo vel calumnio in decima totius parrochie Sancti Ambrosii. Sciendum quoque quod ... |
ROBERTI DUCIS BURGUNDIE (a) In nomine sanctę et individuę Trinitatis, patris videlicet et filii et spiritus sancti. Ego Robertus Burgundię dux. Notum esse volo tam presentibus quam futuris qualiter primum suscipiens ducaminis gubernacula Burgundię, ceperim perquirere consuetudines ejusdem regni, quas ante me strenue re... |
Preterea ego Gunboldus, Vasconiæ episcopus, et frater meus Guillelmus Sancio monasterio beati Petri, quod vocatur ad Regulam, quod beato Benedicto Floriacensi reddidimus, hæc sibi appendicia sollempni donatione perpetuo affirmavimus; hoc est ecclesiam sancti Martini cum clausis et reliquis edificiis, item ecclesiam san... |
Malignitatis spiritus, oblivionis et ignorantie nubes, que fideliter et actentice fiunt, impugnare ac delere non nunquam solent. Inde est quod ego Stephanus Eduensis ecclesie minister compositionis formam inter canonicos sancti Nazarii et Hugonem ducem Burgundie per manum meam factam, ac non nullorum ducatus obtimatum ... |
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis, presentibus pariter ac futuris, nos quicquid habebamus in feodo et dominio in molendinis que vicecomes Senonensis in suburbio civitatis tenebat, amico et fideli nostro Willelmo, Senonensi archiepiscopo et ecclesie si... |
At ego inquam letus, licet ista a te audiam, labenterque suscipiam,
illius tamen uirtutis magnitudinem ut referas queso, quam
ipse ut asserunt persensisti. Ita inquid plane, faciam letus.
LVE ILLA QVAM VTINAM NESCIRETIS NOSTROS IRATO
Deo populos patriamque uastante, dum de Parisius ubi tunc
temporis dominabatur reuerte... |
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constituti in presentia nostra, Guillelmus de Roura prepositus, et Dannos uxor eius recognouerunt quod in domo que fuit Michaelo Ortholani ... |
Nos Johannes Cabilon[…] dominus de Allato notum facimus universis presentibus et futuris quod cum nos seu magister Michael de Cabrello tunc temporis clericus noster moverimus seu movissemus calumpniam seu controversiam, tam nomine nostro quam nomine hominum nostrorum de Villario dicto de Mortesiaco, contra abbatem et c... |
Omnibus presentes litteras inspecturis, nos Officialis Eduensis notum facimus quod Hugoninus filius quondam Hugonis defuncti, quondam matricularii sancti Leodegarii de Coardo, et Guillermeta ejusdem Hugonini uxor, non coacti, etc., asserunt et affirmant per juramenta sua super hoc, tactis sacrosanctis Evangeliis, corpo... |
Henricus, etc. Visis sanctitatis tuæ litteris, etc. (D’Achery, Spic., éd. in-4º, t. II, p. 396; éd. in-fol., t. III, p. 443.) |
Noverint tam praesentes quam futuri quod Girarda uxor Poncii Willani et filia Hugonis de Masoncellis de Monte Brizono, quando Marciniaci in monacham recepta est, dedit eidem loco et dominabus Deo servientibus unam sexteriatam terrae apud Grasiacum, et apud Montem Brizonum octo jornalaas de vineis et octo denarios. Hanc... |
Galterus, Dei gracia Senon. archiepiscopus, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noverint universi quod cum dilecti filii Adam, decanus, et capitulum Senon., de quibusdam ecclesiis in quibus jus patronatus et medietatem omnium proventium ab antiquis temporibus obtinebant: videlicet ecclesia de N... |
Henricus Cornut mort 1258. |
Je Philippes, fiz mons. Hombert, çay en arriers diz de Ceys, chevaliers, fais savoir à ces qui verront ces lettres que je ay vendu, outroié, quitté et baillié à noble baron Jehan, conte de Bourgoigne et signour de Salins, et à Lore, contesse de Bourgoigne et dame de Salins, sa fame, et à lour hoirs qui saront signour d... |
deque sinistra translatus in dexteram iura mor-
tis atrocia perhenni inmortalitate mutauit.
Vere beatus, uere omnifaria laude dignis-
simus, cui propositum fuit ita militare in seculo,
ut possit in perpetuum regnare cum Christo.
Denique aeterni imperatoris uictricia signa
secutus, atque inter athletas robustissimos
dat... |
Notitia redditionis seu werpitionis qualiter venientes domnus Ado episcopus, Johannes prepositus, Aiminus, Ado et ceteri canonici Sancti Vincentii, proclamaverunt se de Alberto presbitero qui injuste tenebat vineas, terras et pratum, que omnia donaverat per cartam donationis Girberto cuidam, et ipse Girbertus Sancto Vi... |
Philippus, Dei gratia Francorum rex; noverint universi presentes pariter et futuri, quoniam nos monachis et burgensibus de Charitate concessimus omnes liberas consuetudines quas tenuerunt tempore patris nostri, et concessimus ut monachi et burgenses et omnia sua, in omni loco, in nostra sint protectione et custodia, sa... |
Petebant abbas et conventus Sancti-Germani Autissiod. contra comitem Sacrocæsaris, quod cum ipsi associassent comitem Sacrocæsaris prædecessorem suum ad terram de Pont-Neissant, ab eo possidendam quandiu esset dominus Feritatis de la Loupière, pro tuitione ipsius habenda; et dictus comes, ipsa villa Firmitatis translat... |
«Anno Verbi incarnati M°. C°. XC°. VI°. X°. kalendas januarii.» |
Dedit predictus comes Rainaldus* in supradicto burgo [i.e. Salinis] locum ad ęcclesiam construendam, in quo extructa fuit capella in honore sancti Andreę apostoli: que ex materia lignorum facta, per incuriam ad nihilum postea fuit redacta. Dedit in Evoregio terram que fuit Teutberti, que a monachis aliquandiu possessa ... |
Insinuandum est omnibus fidelibus quod Lanbertus Doenellus et Constantinus, frater ejus, concesserunt Deo et sancte Marie de Firmitate unam tilliam de terra quam tenebant de sancta Maria Bellimontis ad Banchet. Testes: Brunus de Pairola, Bardelinus, forestarius, Richardus Theoins, Robertus Guillelmus. |
Dilecto Petro. Ego Otbertus dono tibi campo et vinea in pago Matisconense, in villa Corbosono: terminatur ex omnibus lateribus ad ipsa ereditate, abet in longo perticas XV et in lato perticas VI et pedes VI, et faciatis quicquit volueritis; firma stabilis permaneat. Corbosono ville fuit facta publice, et isti propriis ... |
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ubi preesse videtur donnus Maiolus, venerabilis abba. Ego Jocerannus et uxor mea Rotrudis donamus aliquid ex rebus nostræ proprietatis, hoc est mansum indominicatum, in villa quæ vocatur Saciacus, cum omni... |
Venerabilis Patris nostri Domni Hugonis Abbatis sanctionibus inhærentes, Nos qui sumus in Capitulo generali definitores constituti statuimus vt quatuor discretæ idoneæ personæ eligantur, scilicet duo Abbates, duo Priores, ad Cluniacēsem Ecclesiam pertinentes, qui semel in anno statuto termino, videlicet in octauis Ap... |
In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Willelmus, Dei gracia Autisiodorensis episcopus, notum facio presentibus et futuris quod controversia illa que versabatur inter dominum Arduinum, venerabilem abbatem Sancti-Germani Autisiodorensis, et Milonem, militem Autisiodorensem, super decima silve que dicitur Beletain... |
Quoniam, teste Scriptura, impossibile est ut humana fragilitas, de peccato et in peccato concepta, absque delicti admixtione concesse vite cursum transigat, necessario nos quos propria conscientia accusat, saltem post ruinam, si quod est resurrectionis remedium inquirimus; et quoniam eadem Scriptura dicit: «Redemptio a... |
In nomine sanctę et individuę Trinitatis, ego Helyas de Rubromonte et Rogerius, cognatus meus, donamus Deo et Beate Marię ad usus fratrum Quinciacensium quidquid habemus in territorio de Balanno. Hoc laudavit Milo, frater meus, et uxor ejus Hersendis, et Guillelmus Calcians Canem, nepos meus. Hujus rei testes sunt Umba... |
[Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Priori sancti Dionysii Parisiensis Diœcesis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Quò specialius Cluniacense Monasterium ad nos spectat, eo fortius suis providere tenemur utilitatibus, et sibi super dispendiis subvenire. Significantibus sanè, dilectis... |
Nicolaus, etc. Sperantes firmiter quod, etc. (E. Langlois, Reg. de Nicolas IV, nº 1982.) |
Universis presentes litteras inspecturis nos Guillermus de Bella Vevra, decanus Cabilonensis ac canonicus Eduensis et terrarius de Sampigniaco, notum facimus quod in nostra presencia propter hoc specialiter constituti Bernardus dictus Paille de Sampigniaco et Bona Amica ejus uxor, non coacti, non circunventi nec ad hoc... |
Sources et variantes portées aux chartes 22 et 29, folio 235, ci-dessus, p. 46 et 60. |
In diebus [Hildebranni abbatis], quidam, Frodo nomine, dedit ad ęcclesiam sancti Benigni terram quandam juris sui, sitam in pago Belnensi, in fine Cossiniacense, in loco vocato Varnedo. Facta est hec donatio anno primo imperii Caroli magni regis. |
Je Huoz diz Charvoz, de Borbone, honz Girart escuier, fil Thierri Lembargie, qui fui, fais savoir a toz cels qui ces presentes lettres verront et orront que je par la volenté, par lou lox et par l'ouctroi lou devant dit Girart, mon signor, et mon signor Renier chevalier, signor de Borbone, et de Mathouz, ma femme, et d... |
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Humbertus, episcopus Gra[tia]nopolitanensis, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, ubi domnus Odilo abba magis videtur prodesse quam preesse, et fratribus ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, dono ego s... |
Omnibus præsentes litteras inspecturis, Herveius, comes Nivern., salutem. Noverint universi quod cum causa verteretur inter Sonium et Aquin fratrem suum, judeos meos de Tornodoro, ex una parte, et Baudin et Jacob, fratres eorumdem, judeos nobilium dominæ Blanchæ, comitissæ Campaniæ, ex altera, super mobilibus suis, ad ... |
Universis præsentes litteras inspecturis, frater Petrus Arnaudi, dictus prior Sancti Isidori, salutem in Domino. Universitati vestræ notum facio, quod ego, tactis sacrosanctis evangeliis, sic me Deus adjuvet et ejus sancta evangelia, juro et promitto quod fidelis et obediens et devotus ero domino Guillermo, Dei gratia ... |
Regnante Carolo septimo angli anno Domini millesimo quadragentesimo vigesimo nono die maii duodecime Aureliae urbis oppugnationem dimittere coacti Paulo post joviniacum obsederunt sed cives hujusce urbis protectione Mariae Deiparae muniti et acri anima fortes scallas ad muros admotas dejecerunt et hostibus fugatis monu... |
(Extrait.) Ego Aalidis, domina Venisiaci, omnibus presentes litteras inspecturis notum volo fieri quod ego, ob remedium anime mee, de propriis redditibus meis, qui sunt de capite meo, legavi........... Prulliaco decem solidos quos jam percepit et diu percepit de tenetura Theobaldi de Florigniaco........ Quod ut ratum p... |
C'EST LA BIBLE HUGUE DE BERZI
Cil qui plus voit plus doit savoir,
Car par oyr e par veoir
Set on ce que on ne saroit,
Qui tous jours en un lieu seroit.
Tant ai alé, tant ai veü
Que j'ai le siecle conneü
Qu'il ne vaut riens a maintenir
Fors pour l'ame dou cors perir.
Se la joie durast tous tans,
C'on n'eüst ire ne ahan... |
Omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus, secundum catholice fidei institutionem degentibus, notum hoc esse volumus, quoniam prope muros Divionis castri, habetur monasterium in honore sancti Michaelis constitutum honorifice, antecessoribus tempore Rotberti Regis, sueque uxoris detentum sine Principis hospitalitate; quapro... |
Domino fratribus Ugoni et uxor sua Lilia, ego, in Dei nomen, Lupus et Amoranal Gerber, venditores, vendimus vobis curtilo et vinea in uno tenente, in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Castello, qui terminat de uno latus vinea Ranal, de uno latus et uno fronte muro, in alio fronte terra Bernuiso, infra i... |
In Dei nomine. Maiolus, Cluniensis cœnobii humilis abba, una cum assensu fratrum nostrorum, notum fieri volumus universis sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus, tam presentibus quam etiam futuris, quod quidam noster fidelis, presbiter, nomine Adalbertus, nos postulando adiit quatinus quiddam ex rebus æcclesiæ nobis commissæ pe... |
Je Vuillames, dit Blanchez, chevaliers, fay savoir à touz... que je ay quitté et quitte à la noble dame Lore, fame çay en arriers le noble baron Jehan, conte de Burgoigne et signour de Salins, et es suens, à touzjoursmais permaignablement, tel droit et tel raison com je avoie et pooie avoir en Richart et en Bertet, de ... |
DILECTISSIME vir, quid sibi vult quæstio prolata nobis a quodam vestro fideli Clerico, placuit, vt ipse fatetur, paternitati vestræ, me, licet indignū, iudicem fieri vitæ vestræ, mandando mihi, vt literatim describerem vobis quid mihi videtur de vestra, quantum dici fas est, irreprehēsibili conuersatione. Sed oculi cal... |
Touch l’obseque de mons le duc Phe
S’ensuivent les solennitez et serimonies qui ont
esté faictes et tenues en faisant l’obseque de monseigneur le
duc Phelippe, duc de Bourgoingne et de Brabant, qui tspassa
le lundi quinziesme jour de juing environ neuf heures apres
midi l’an mil CCCC soixante sept et lequel obseque
fut... |
Sacrosancti Petri Cluniensis eclesie, quam domnus Emmardus abba vel aliis monachis ad regendum esse abere videtur. Igitur ego Ingelbertus, presbiter, pro remedium anime mee, dono ad ipsam casam Dei aliquit de res meas, que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Cantriaco, oc est vinea cum curtil... |
Quoniam vetustate, aut neglegentia, aut aliquo humane fragilitatis impedimento, omnia que geruntur et memoria hominum facile transeunt, et in meticulosam contentionem rectores rerum et possessores earum frequenter deducuntur, idcirco ego Walterius, Dei gratia Lingonensis episcopus, attestatione mei sigilli confirmavi, ... |
[Futu]ris [et] presentibus notum iri cupimus universis æcclesie sanctæ rectoribus atque cultoribus, quod ego Amaluinus, [Burde]galensis ecclesie Sancti Severini canonicus, et domnus Austendus precentor, et alii fratres in unum consentientes, nos et nostram ecclesiam ecclesie Cluniacensi damus atque concedimus, et in qu... |
[Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri nostro H. Viennensi Archiepiscopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Controversiæ, quæ inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem, et venerabilem fratrem nostrum Eduensem Episcopum super proprietate Ecclesiarum de Poloniaco agitur, debitum f... |
(F° 7.) Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis St. decano et Capitulo Senonen., salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petencium precibus favorem benevolum impartiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus grato concurrentes ... |
Nous Huedes de Ranz, sires de Poupet dessus Salins, chevaliers, faisons savoir à touz que nous tenons et devons tenir, nous et nostres hoirs, em fié et em homage ligement, nostre chastel de Poupet et toutes les appartenances et toutes les appendises doudit chastel de Poupet, de très noble baron et puissant mons. Jehan ... |
Divina summi creatoris cooperante et administrante gratia, a quo cuncta bona procedunt, et sine quo nullum bonum fieri potest, ego Hugo, dux Burgundie, pro remedio anime mee patrisque mei, nec non et antecessorum meorum, libere et absque omni retinaculo, donavi in perpetuum ecclesie Belne sancte Dei genitricis Marie, e... |
In nomine... mense iuniii. Ego Stephanus, dictus Bouions, miles... titulo pure et legittime ac irreuocabilis uenditionis, uendidi et uendo, concessi et concedo, tradidi et trado, deliberaui et delibero, quittaui et quitto in allodium liberum et hereditatem perpetuam, uiris religiosis... uiginti et septem iornalia et oc... |
† In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Quoniam que a mortalibus aguntur, temporum diuturnitate absolvi solent, non superfluum necessarium credimus digna memorie litterarum apicibus commendare, ad omnipotentis Dei laudem, qui veritatem diligit, et iniquitatem et mendacium odit. Ego... |
Ego Walterius episcopus confirmo donationem de terra que est in villa Cueles, quam dedit mater mea Tescenda, pro remedio anime Walterii, filii Warulfi, fratris mei, qui mecum hanc donationem fecit et firmavit. Et ut hec donatio firma permaneat, nepotibus meis Walterio, Bernardo et Ottoni supradictam donationem firmare ... |
Ego Philippus, Dei gracia Trecensis episcopus, notum facio presentibus ac futuris quod reverendi viri domni Roberti, primi Molismensis cenobii abbatis, et fratrum suorum supplicationibus imploratus, ecclesias cum omnibus que in nostra dyocesi predictum cenobium libera possidet, laude et assensu capituli nostri, eidem l... |
In Christi nomine. Notum esse volo Dei ecclesiæ fidelibus, qualiter ego Fredericus, Dei gratia Genevensis episcopus, cogitans humanæ fragilitatis casum atque animæ meæ seu animarum antecessorum meorum remedium per hoc maxime adipiscendum, dono in episcopatu Bisuntino, et in comitatu Willelmi comitis, et in villa nomine... |
Ego Theobaldus, Campanie et Brie comes palatinus, notum facio universis presentibus et futuris quod pro salute mea et pro remedio inclite recordationis Theobaldi comitis, patris mei, et animarum predecessorum et successorum meorum, donavi licentiam fratribus Prulliaci et eis concessi ut singulis annis in perpetuum de p... |
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniensi monasterio, quod est constructum in comitatu Matisconensi. Nos, in Dei nomine, helemosinarii et fidejussores Ainardi, ego Adaltrudis, ucxor ipsius, et Atto et Leuzo, Aldegrimus, pro remedio [anime] illius, ut eam pietas Domini a cruciatibus in... |
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem. Prior humilis omnisque conventus de Regula salutem in salutis autore. Ut verum veterana tradit autoritas quod, si quid memoriale agitur, scripti memorie commendetur. Hinc est quod universitati vestre notum facimus quod frater Petrus Dalans, monachu... |
Ego Godefridus, Dei gratia Lingonensis episcopus, presenti scripto confirmo et laudo ecclesie Sancti Mauri de Diaco jus quod in ecclesia de Domna Magna habere cognoscitur, scilicet quatuor solemnitatibus in anno medietatem omnium oblationum et beneficiorum que quoquo modo venient ad altare, hoc est in festivitate Omniu... |
R[ainaldus], Dei gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, et S. decanus, karissimo in Christo abbati de Benedictione Dei, salutem in Domino. Causa quæ inter Cluniacum et Menatense monasterium de vice summi pontificis coram nobis diutius laboravit, post multas dilationes et dies eo usque processit, quod pars ... |
Ce est la partie de la terre l’avesque d’Auceurre et des escuyers: Premierement prant li evesque de XVIII s. IX s. VIII den. Item, Jehan d’Aisy, li escuyers, V sol. IIII den. Item, Guillaume de Germaines, XX d. Item, Jehan de Latreci, X den. Item, Jehan de Sacony et Hysabel sa seur et une autre seur, VI d. Item, se Jeh... |
Romanus, miseratione divina Sancti-Angeli diaconus-cardinalis, apostolici sedis legatus, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum multe essent controversie inter nobiles viros Theobaldum, comitem Campanie, ex parte una, et Guidonem, comitem Nivernensem, ex altera... |
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Hugo Autissiodorensis episcopus, notum fieri volo quod canonici Clameciacensis cum capellano suo in præsentia nostra venerunt, ibique quid capellanus in ecclesia Clameciaci deinceps possideret, me laudante, statuerunt. Statutum est quod capellanus quæcumque Paramonarius in ... |
Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in comitatu Maticensi, dicata in honore et veneracione sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi monacorum venerabilis congregatio Deo et sanctis ejus militare dinoscitur, quem domnus abas Mayolus ad regendum abere videtur. Igitur ego Vuido levita dono de ereditate mea mansum... |
Universis presentes litteras inspecturis, nos Hugo, permissione divina episcopus Eduensis, ex una parte et nos frater Guillermus prior prioratus de Barro Regulari, Eduensis diocesis, et nos conventus ejusdem loci, ex altera, notum facimus, quod cum ecclesia de Brecis versus Sanctum Theobaldum et ecclesia de Chesseyo, d... |
Gregorius, etc. Cum deceat prelatos, etc... Datum Perusii, V idus decembris, pontificatus nostri anno II. |
In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Henricus, Dei gratia Trecensis episcopus, notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Odo Vitulus, liberum et quietum concedit æcclesiæ Sancte-Marie de Deiloco quicquid, Richerus, pater suus, eidem dederat æcclesiæ, terram scilicet que est inter Moiriacum et Aure... |
In nomine Domini amen. Ego Guillelmus dictus cognomine Chapons filius Humberti de Dez confiteor et recognosco me pro utilitate et necessitate mea uendidisse et concessisse in hereditatem perpetuam magistro Theobaldo canonico capelle Ducis Dyuionensis et Belnensis peciam unam uinee sitam in finagio quod uocatur Lomaingn... |
Sacro et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensis vocabulo, quem domnus Maiolus abbas regere videtur. Ego igitur, in Dei nomine, Acbertus, reminiscens innormitatem malorum meorum, dono Deo et prefatis apostolis et ad ipsum locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt si... |
«— Item, super eo quod domina Alaydis, ducissa Burgundie, compromisit in dictum Eduénsem militem, super hiis que contra ecclesiam predictam habebat agere et superiorem eligit dominum Galcherum, tunc episcopum Eduensem». |
Ci gist madame Johanne de Saint Varein jadis famme monseigneur Dreus de Treignel chevalier qui trespassa l'an de grace M CC IIIIXX XVII V mois de aoust la voille saint Jean decolace priez pour lui ci gist nobles hommes messires Dreus de Treignel chevaliers qui trespassa en l'an de grace M CCC XII ou mois de avril priez... |
INCIPIT LIBER QUARTUS. 1. Post multiplicia prodigiorum signa, quę, tam ante quam post, circa tamen annum Christi Domini millesimum in orbe terrarum contigere, plures fuisse constat sagaci mente viros industrios, qui non his minora, propinquante ejusdem dominicae passionis anno millesimo fore predixere; quod utique evid... |
Noverint universi sanctæ ecclesiæ filii, tam presentes quam futuri, quod domnus Landricus, venerabilis Matisconensis æcclesiæ episcopus, Cluniacum veniens, et cum venerando patre Hugone, ejusdem loci rectore, pro mutua familiaritate colloquium habens, interpellatus a fratribus et patre prefato, contulit eis æcclesiam p... |
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Henricus, Trecensis comes, notum volo fieri omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Ulduinus de Villa Mauri concessit fratribus Pontiniacensis ecclesiae quiete et libere jure perpetuo possidendum quicquid de ejus feodo et casamento tenebant et habebant eo die ... |
Ci git Renier d’Angoulevent, grand prieur de céans, qui trespassa l’an M. CCC. XXX. IV. |
Feu Jehan Landry en son vivant bourgeois de Joigny qui trespassa le vendredi XIIII jour d'avril mil IIIIC LII apres Pacques a donne et laisse a perpetuite aux religieux abbe et couvent de Nostre Dame de Dilo pour eulx et leurs successeurs religieux dudit lieu tout tel droit part et porcon qui lui competoit et apperteno... |
Jhesus Nazarenus Rex Judeorum. |
IN NOMINE SANCTĘ ET INDIVIDUĘ TRINITATIS. DIVINA FAVENTE CLEMENTIA ROTBERTUS* FRANCORUM REX CLEMENTISSIMUS. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod adierit Oddo*, vice comes Belno castri, serenitatem nostram, interventu Ottonis* comitis et Vualterii* Augustidinensis episcopi, petens nostra auctoritate firmari qua... |
De sancto Flocello martyre. LXXXXII Flocellus puer decennis passus est apud urbem augustudunensis temporibus antonini imperatoris sub ualeriano perfide. Cum enim preces audisset: q flocellus sanctos martyres in eorum passionibus confortaret ussit eum teneri: et stipensum in equuleo diutius flagellari. Deinde carceri un... |
Notum esse volo cunctis fidelibus quia ego Udulricus, cum uxore mea Ermengardi, cupiens filio meo Walterio canonicale adipisci contubernium in congregatione Beati Vincentii, concedo ecclesie in ipsius almi martiris nomine Domino dicate, quasdam terras conjacentes in pago Matisconensi, in agro Iggiacensi, in villa Verri... |
Noux, Heudes, fis lou duc de Borgoigne, cuens de Never et sires de Borbon, et noux Mahaut sa fame, contesse de Never et dame de Borbon, faisons à savoir à toz ces qui verront ces presentes letres, que por lou bois de Bar, qui est près d’Auceurre, que l’abbés et li covent de Pontigni avoient et portenoient, louquel il n... |
Leo Episcopus seruus seruorum Dei, dilectissimo in Christo filio HVGONI Abbati Clun. Monasterij nostri in honorem beatorum Apostolorum Petri Pauli fundati, tuisque successoribus Abbatibus perpetuam in Domino salutem. Conuenit Apostolico moderamini pia religione pollentibus beniuola compassione succurrere, petentium d... |
Innotescat omnibus sancte ecclesie filiis quod Bernardus Beliars et Petrus et Gaudricus, fratres ejus, concesserunt Deo et sancte Marie de Firmitate omnem terram quam tenebant de sancta Maria Bellimontis a Chanbun usque ad Firmitatem, et prior Bellimontis, Martinus nomine, dedit eis in commutatione tantum de terra al M... |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.