author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
listlengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Fulbertus Carnotensis
39
EPISTOLA XXXIX [ olim XLIX] (Circa annum 1020.)
Venerabili Silvanectensium episcopo R. FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos.
Quia judicio contendere magis quam veniam postulare statuistis, restat vobis convenire judices, qui, praefixis loco et tempore, nos in alterutrum legali ratione justificent. Non enim usurpamus officium judicis in isto negotio, sicut vos velle dicitis, cum nullus esse possit suae causae et assertor et judex. Verumenimve...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
40
EPISTOLA XL [ olim L]. (Circa eumd. an.)
Venerabili Silvanectensium episcopo R. FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos.
Non oportet nostri ordinis viros in superfluis scriptitationibus occupari, multa enim et magna negotia nobis expedienda, si non dissimulamus, incumbunt. Sufficiant nobis super his unde agimus, litterae nuper a nobis missae, quarum erat extremitas: Viderint judices utrum effectus referatur ad causam. Quae enim ibi scrip...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
41
EPISTOLA XLI [ olim LI]. (Circa eumd. an.)
FULBERTUS episcopus, venerabili consacerdoti suo R. boni propositi finem optimum.
Mulier illa de cujus causa nostram humilitatem consulere voluistis, impedita est vinculo juramenti, nec potest inire connubium sine crimine perjurii, nisi per consensum aut post obitum illius cui se tali juramento conditionaliter obligavit. Vale.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
42
EPISTOLA XLII [ olim LII]. (Circa eumd. an.)
Venerabili Rothomagensium archipraesuli ROBERTO FULBERTUS humilis episcopus, si quod valet orationis suffragium.
Procacitas G., cujus mihi mentionem fecistis, satis superque fatigavit me de novis connubiis expetendis; sed ego semper obstiti, dicens non licere ei sua uxore vivente alteram usurpare. Nunc ergo tandem rogavit me, seu callide sive simpliciter, ut sibi aut uxorem suam fugitivam redderem aut eam, si reniteretur, excommu...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
43
EPISTOLA XLIII [ olim LIII]. (Circa eumd. an.)
Charo suo R. FULBERTUS episcopus.
Occupatus erga plurima paucis tibi sic respondere compellor. Ecclesiae nomen, extra quam veri sacrificii non est locus, interpretatione sua pluralitatem innuit. Sacerdotalis quoque salutatio qua Dominus vobiscum dicitur, non est unum solum, sed ad plures dirigitur. Sed et ille versiculus de quo mihi quaestionem fecisti...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
44
EPISTOLA XLIV [ olim LIV]. (Circa eumd. an.)
Venerando Remorum archipraesuli EBALO FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus.
Angustiae tuae compatiens Odonem comitem arguendo conveni: respondit tandem quod in te deliquerat emendare se velle, et, ad tollendam animi tui aegritudinem, adjuvare, quod maxime desideras, ut Remensis Ecclesia respiret ad pristinam dignitatem. Si haec tibi facere voluerit, recipere suadeo, ut quamprimum expeditus red...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
45
EPISTOLA XLV [ olim LV]. (Circa an. eumd.)
Diligendo semper atque venerando Remorum archiepiscopo EBALO FULBERTUS Carnotensis humilis episcopus, communicare fontem intimae charitatis.
De vestra bonitate, non de nostro merito confidentes, deprecamur, optime Pater, ut notum habere dignemini hunc charum nostrum nomine Hubertum, qui de patria sua causa discendae honestatis egressus, et apud nos aliquandiu demoratus, talem se nobis exhibuit, ut non minus quam frater uterinus amari et honorari meruerit. N...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
46
EPISTOLA XLVI [ olim LVI]. (Circa an. eumd.)
Venerabili archiepiscopo Rothomagensium ROB. FULBERTUS humilis episc. fideles orationes.
Compatior tibi, sancte Pater insuper adversis quae indigne passus es, praesertim ab eo qui et se et sua tuae fidelitati debuerat. Super illo quoque doleo vehementer, fratre et coepiscopo nostro dum staret, in tanta nunc flagitiorum atque facinorum praecipitia lapso. Sed tibi, Pater, haec vel magna consolatio est, quia ...
(Psal. XXII, 4)
[externa]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
47
EPISTOLA XLVII [ olim LVII]. (Circa an. eumd.)
Venerabili Leodicensium episc. ROGERIO FULBERTUS Carnotensis omnia charitatis obsequia.
Cum dispersas oves sollicite ac longi itineris labore quaeritis, laeti perpendimus, Pater, quod pastoris nomen negligentia non cassatis: de illa tamen ove quae in nostris pascuis observatur, fratrem A. subdiaconum loquor, securus esto, quia Dei gratia bene ruminat, et luporum insidias sagaciter cavet. Nec appelletis eu...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
48
EPISTOLA XLVIII [ olim LVIII]. (Circa an. eumd.)
Venerando Lexoviensium pontifici ROGERIO FULBERTUS Carnotensis episcopus, salutem et fideles orationes.
Presbyteri canonicorum nostrorum ex ecclesiis quas habent in episcopatu vestro venerunt ad nos, dicentes quod vos interdixistis eis ministerium suum, ideo quod de ipsis ecclesiis non ferunt vobis synodum. Et nos quidem eam vobis jure solvendam esse non ignoramus: sed Tedoldus praepositus noster, ac vester servus, non b...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
49
EPISTOLA XLIX [ olim LIX]. (Circa an. eumd.)
Venerabili Parisiorum episcopo FRANCONI FULBERTUS humilis sacerdos.
Doleo super te, charissime, cum te a pristina virtute apostatare video. Olim apud me conquerebaris de tuo antecessore, qui sacrilega temeritate altaria laicis in beneficium dederat: nunc mihi suades ut ego similiter faciam. O coelum! o terra! quid clamem! aut quo tuis meritis digno modo te objurgare possim? Sed compesc...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
50
EPISTOLA L [ olim LXI] (Circa annum 1020.)
Sancto et venerab. archiepiscopo LEUTHERICO FULBERTUS episcopus de virtute in virtutem progredi.
De Guidone excommunicato nostro nos appellas, reverende Pater, dicens quod episcopali se velit examinari judicio, et ecclesiastica satisfactione purgari. At nos precem tuam seu verba minime parvipendentes, tibi respondemus nos ejus libenter misereri velle, sed examinationem ejus ultra non curare. Apud nos enim jam de i...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
51
EPISTOLA LI [ olim LXII bis ]. (Anno 1020 aut 1021.)
Venerabili Aurelianorum episcopo THEODERICO FULBERTUS Carnotensis sacerdos obsequium dilectionis sine fuco dissimulationis.
Gratulor diligentiae tuae, licet inter multa adversantia sua strenue capessenti, me quoque de negotiis ad me pertinentibus amice commonenti. At ego commonitionem tuam benigne suscipio; in caeteris quidem quae mihi scripsisti libenter tibi, prout decuerit et tempus erit, obtemperaturus. De processione vero Ecclesiae nos...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
52
EPISTOLA LII [ olim LXIII]. (Circa an. eumd.)
Dilectissimo fratri et coepiscopo suo THEODERICO FULBERTUS.
Illatam vobis injuriam vere meam facio, compassionis affectu, in eos qui sacro ordini fecere contumeliam zelo fervens: sed nec vobis utile esse video nec mihi tutum, ut zelus noster ad vindictam excommunicationis erumpat. Exspectandum, et commonitoriis utendum esse reor, donec illos aut poenitentia corrigat, aut summi ...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
53
EPISTOLA LIII [ olim LXIV]. (Circa an. eumd.)
Venerabili coepiscopo suo ODOLRICO FULBERTUS.
De causa unde simplicitatem nostram consulere voluistis, in sexto libro Capitulorum nonagesimo primo ita scriptum invenimus. Si vir et mulier conjunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum eo; si poterit probare quod verum sit, accipiat alium, eo quod juxta Apostolum non potuit ill...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
54
EPISTOLA LIV [ olim LXXXV]. (Circa annum 1020).
In perpetuum diligendo domino suo regique ROBERTO FULBERTUS sacerdos.
Quaeso, domine mi, ne indignanter accipias quod tibi proxima Dominica Parisiis non occurri. Scias enim pro certo quod nuntii fefellerunt me, dicentes te illuc ipso die non adfore, sed propter ordinationem cujusdam episcopi me vocari, quem omnino non noveram, nec sacratam tuam nec epistolam archipraesulis mei de ordinat...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
55
EPISTOLA LV [ olim LXXXVII]. (Anno 1020 aut 1021.)
Dilectissimo domino suo regi Francorum ROBERTO FULBERTUS humilis episcopus sanctae virtutis augmentum.
Si nobis omnes pervagandae facultates simul cum voluntate suppeterent, interesset vestrae pietatis levitatem nostram arguere, et ad nostrae ccclesiae quae destructa est restaurationem assiduam revocare. Nunc vero cum omnes ejusmodi facultates desint, et nos ad assiduitatem necessitudo magna coerceat, quomodo sapientiae...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
56
EPISTOLA LVI [ olim LXXXVIII]. (Circa annum 1020.)
Benignissimo domino suo regique ROBERTO FULBERTUS humilis sacerdos si qua potest orationis suffragia.
Ex parte celsitudinis vestrae dictum est nobis quod domnum Franconem Parisiensi Ecclesiae dare vultis episcopum, et ad hoc peragendum nostrae humilitatis habere favorem. Nobis autem videtur quia, si episcopus de quo agitur aptus est clericus, est optime litteratus, et ad sermonem faciendum agilis: in qua re omnes episc...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
57
EPISTOLA LVII [ olim XC]. (Anno 1020.)
Dilectissimo domino suo ROBERTO FULBERTUS episcoporum humillimus consilium et fortitudinem a Domino.
Cum praesentia mea nequeo, saltem litteris te reviso, mi domine, sciscitans de fortunis tuis, et exponens aliqua eorum quae geruntur in partibus nostris. Carnotenses adhuc plerosque detineo, ne in tuum nocumentum erumpant. Sed Hereb. et Gaufr. nullo interdicto refrenare potui. Faciunt tibi mala quae possunt, minantur q...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
58
EPISTOLA LVIII [ olim CI]. Anno 1020.
Glorioso duci Aquitanorum GUILLIELMO FULBERTUS episcopus orationis suffragium.
De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, haec vobis quae sequuntur breviter ex librorum auctoritate notavi. Qui domino suo fidelitatem jurat, ista sex in memoria semper habere debet: Incolume, tutum, honestum, utile, facile, possibile. Incolume, videlicet, ne sit domino in damnum de corpore suo. Tutum, ne sit ei ...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
59
EPISTOLA LIX [ olim XVI]. (Circa annum 1021.)
Piissimo duci Aquitanorum GUILLELMO FULBERTUS humilis episcopus.
Non est mirum, serenissime princeps, si quid moveris animo contra me, de hoc quod sapientissimo ac sanctissimo Patri nostro Hilario tibique debita servitia non rependo. Magnam enim honorificentiam exhibuisti, largosque dedisti munificentiae fructus, pro quibus nihil praesentis emolumenti recepisse videris. Sed est quod...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
60
EPISTOLA LX [ olim XVIII]. (Anno 1021, al. 1024.)
Claro suo HILDEGARIO FULBERTUS humilis episcopus.
Scio te, fili, meum desiderare adventum, sed retardant templi restauratio, mandata regis, praedonum instantia, messivae feriae, Lemovicensis episcopi causae pacandae difficultas, via scrupulosa. Aegre fero moras meas, satiusque mihi fuisset rem S. patris Hilarii non suscepisse curandam, quam tali modo tractare. Sed hac...
(Aquitaniae)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
61
EPISTOLA LXI [ olim XXXVII]. (Circa annum 1021.)
Dilectissimo patri et coepiscopo suo GUIDONI FULB. orationis suffragium.
Rogamus charitatem vestram pro his servis Ecclesiae nostrae qui sub vestra potestate degunt, ut eis patrocinari dignemini, et ut nobis constituatis terminum post octavas beati Martini, quando et ubi nostri legati possint occurrere vobis, ad definiendam causam eorum, quae propter obitum antecessoris vestri indefinita re...
[Rodulfi]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
62
EPISTOLA LXII [ olim XXXVIII]. (Anno 1021.)
Egregie dilecto coepiscopo suo GUIDONI, FULBERTUS.
Amor justitiae, qui tuam, pater, animam imbuit a nativitate, fecit eam inoffensam, et ab excessibus cautam. Cujus rei fidem cum ex aliorum dictis, tum ex litteris tuis evidenter accepi. Sed ab ordinatione Ebali Remensis archiepiscopi non valde tibi metuendum puto esse, si est, ut dicitur, ab infantia Christianus, sano ...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
63
EPISTOLA LXIII [ olim LXXIX]. (Circa annum 1021).
FULBERTUS episcoporum humillimus HILDEGARIO suo salutem.
Absentia tua saepe commemorat quam necessarius eras praesens. Sed hoc me consolor quod obsequia tibi delegaverim, qui sis dignus recipere, et utrumque remunerare paratus. Spero enim ut mihi quoque de tuis benemeritis, si qua Deo dante fuerint, aliqua tecum mercedis portiuncula cedat. Opitulabor itaque ad bene promerend...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
64
EPISTOLA LXIV [ olim LXXX]. (Anno 1021, al. 1024.)
FULBERTUS humilis episcopus fratri HILDEGARIO.
Dic charissimo nobis principi Guilielmo perpetuam felicitatem cum orationibus, ex parte nostra, et totius cleri ac populi nostri, propter eleemosynam quam misit ad restaurationem ecclesiae nostrae. Deinde vero nos praedicasse publice, sicut ipse mandavit, virtutem Dei per meritum sancti Joannis ostensam in districtione...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
65
EPISTOLA LXV ( olim LXXXI]. (Circa an. eumd.)
Cum audio te facere quod debes, laetor, quamvis trepidem de futuris. Unde summam bonitatem deprecans, ut te dignetur regere, te quoque moneo ut habenis praeceptorum ejus obtemperare memineris. Iterum dico vale. Bacharii insertam invenies sententiam. Bedae et Rabani quorum tamen trium sententias hic quoque subnotare non...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
66
EPISTOLA LXVI [ olim LXXXII]. (Circa an. eumd.
FULBERTUS humilis episcopus H. suo salutem.
Diu sustinui sperans te esse venturum, ut dixeras. Unde jam nimia dilatione commotus arguo apud te solum. Cur enim te mendacem mihi et ingratum exhibuisti, cum tibi dulce esse debuisset paratos si qui forent de venatione tua cibos te patri inferre, ut aliquam benedictionem merereris accipere. Noli jam morari diutius, s...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
67
EPISTOLA LXVII [ olim LXXXIII]. (Circa an. eumd.)
FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, R. sanctae Ecclesiae Aurelianensis oeconomo.
Quod me scribere mones utilia clerico quodque de scientia magnipendis, facis amice, facis ut Christianae philosophiae cultor, invidiae purus. Ego vero, etsi ignarus mei moduli, non praesumo grandia, tamen memor in quo parere possum, exhortationi sanctae deesse non volo. Scripsi itaque sicut monuisti, quid mihi videatur...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
68
EPISTOLA LXVIII [ olim LXXXIV]. Circa an. eumd.)
Benignissimo atque dilectissimo domino suo ROBERTO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos.
Cognita benigna voluntate vestra consilioque prudentiae vestrae comperto, quia sanum est, ut solet, voluntati obsequor, consilio acquiesco, et iter institutum ad praesens omittens, in tempus a vobis constitutum differo peragendum, si annuerit Deus. Si ergo de justitia, de pace, de statu regni, de honore Ecclesiae vulti...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
69
EPISTOLA LXIX [ olim XCVII]. (Anno 1021.)
Nobilissimo regi Danomarchiae CNUTO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus cum suis clericis et monachis orationis suffragium.
Quando munus tuum nobis oblatum vidimus, sagacitatem tuam et religionem pariter admirati sumus: sagacitatem quidem, quod homo nostrae linguae ignarus longoque a nobis terrae marisque intervallo divisus, non solum ea quae circa te sunt strenue capessas, sed etiam ea quae circa nos diligenter inquiras; religionem vero, c...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
70
EPISTOLA LXX [ olim XCVIII]. (Circa an. eumd.)
Nobili comiti S., FULBERT. Dei gratia Carnotens. episcopus, fideles orationes.
Si in eligendo vestrae civitatis episcopo regulariter ageretis, suffragium nostrae humilitatis non deforet juxta modum rationis. Nunc autem palatinus aut publicus rumor est, quod ille clericus quem eligere vultis, favorem vestrum sit aucupatus promissionum sibilis et pecuniae visco. Dicunt etiam quod sine jussu regis, ...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
71
EPISTOLA LXXI [ olim CII]. (Anno 1021.)
Clarissimo duci Aquitanorum GUILLELMO FULBERTUS episcopus, utile et honestum.
Gauderem, dilectissime princeps, ad dedicationem vestram devotus occurrere, nisi me Ecclesiae nostrae nullo modo negligenda necessitas detineret. Gratia namque Dei cum adjutorio vestro cryptas nostras pervolvimus, easque priusquam hiemalis inclementia laedat cooperire satagimus. Volo autem vos scire, quod litterae, qua...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
72
EPISTOLA LXXII [ olim CIII). (Anno 1021.)
Dilectissimo semperque diligendo domino et duci Aquitanorum GUILLELMO, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, in hac vita se et sua omnia, in altera gaudia sempiterna.
Doleo, vir optime, quod nuper in conventu regis atque nostro loquendi tecum opportunitatem non habui, non de saeculari negotio, sed de loco sancti Patris Hilarii, cujus rectores nos esse bonitas tua voluit, sed hujus temporis malitia non permittit. Mando itaque tibi, et precor absens id quod tunc praesens intimare vole...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
73
EPISTOLA LXXIII [ olim CIV]. (Circa annum 1022.)
Nobilissimo ac piissimo duci Aquitanorum GUILLIELMO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum fidelia.
Vestram, optime princeps, erga me benevolentiam expertus sum, cunctis amicorum meorum benevolentiis affectu mihi dulciorem, effectu quoque utiliorem. Nam alii quidem amici mei vix parem aliquando meritis meis vicem rependunt. Vobis autem me licet immerentem gratuitis beneficiis accumulare mira charitatis abundantia pla...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
74
EPISTOLA LXXIV [ olim XXX] (Anno 1022.)
Sacro Senonensium archipraesuli LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, virtutem suae dignitatis excellentiae competentem.
Odalricum Aurelianensem ego quidem ad episcopatum non elegi, sicut vobis dictum est, sed a clero et populo suae civitatis electum sacravi presbyterum. Quod eum Romam ire velle audistis, et ibi creari episcopum, dissuasi vestri honoris gratia. Sed et ipse gratanter dissuadenti paruit, suggerentibus fidelibus suis, Rodul...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
75
EPISTOLA LXXV [ olim XXXI]. (Circa an. eumd.)
Patri ac primati suo LEUTHERICO, FULBERTUS episcopus.
Gratias ago vigilantiae tuae, quae meae simplicitati praemonitorium facit. Vere enim indigeo praemoneri de multis propter meae indiscretionis seu negligentiae morbum. Verum in hac causa qua de nunc agis, id est, ne quibuslibet episcopandis cito manus imponam, opus non esse arbitror monitore. Nam et si tu in isto negoti...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
76
EPISTOLA LXXVI [ olim XXXII]. (Circa an. eumd.)
Venerabili Senonensium archiepiscopo LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium humilis episcopus, orationis suffragium.
Vides, Pater, et audis quanta bellorum incendia nostris in partibus exardescunt. Unde periculosum esse timeo, nos ad metas destinatae synodi convenire. Quid autem super hoc tuae providentiae videatur, cito mihi remanda.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
77
EPISTOLA LXXVII [ olim XXXIII]. (Circa an. eumd.)
Venerabili Senonensium archiepiscopo LEUTHERICO, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus a summo Domino, Euge, bone serve.
Placuit excellentiae vestrae sciscitari a nobis quid agendum sit de quodam viro, qui filium suum tenendo ad confirmationem factus est de patre patrinus, videlicet utrum ab uxore sua matre ejusdem pueri sit separandus, an non. Nos vero quod sancti Patres de tali causa statuerunt, id censemus esse tenendum. Invenitur erg...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
78
EPISTOLA LXXVIII [ olim XCV]. (Circa annum 1022.)
Roberti regis Francorum ad Gauslinum Bituricensem archiepiscopum.
(Vide infra in ROBERTO rege.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
79
EPISTOLA LXXIX [ olim XCVI]. (Circa annum 1022.)
Gauzlini Bituricensis archiepiscopi ad Robertum Francorum regem.
(Vide infra in ROBERTO rege.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
80
EPISTOLA LXXX [ olim XCVII]. (Circa annum 1022.)
Pio regi ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus, omnia fidelia.
Sacra vestra monitus sum inquirere festinanter, et scribere vobis, si qua historia sanguinem pluisse referat, et si factum fuit, quid futurum portenderit. Livium, Valerium, Orosium, et plures alios hujus rei relatores inveni, de quibus ad praesens solum Gregorium Turonensem episcopum testem esse productum sufficiat, pr...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
81
EPISTOLA LXXXI [ olim XIII]. (Anno 1023.)
Domino suo ROBERTO regi benignissimo, FULBERTUS humilis sacerdos in perpetuum vigere.
Sacram majestatis vestrae nuperrime suscepi monentem me VI Kal. August. vestro et Henrici interesse colloquio, non solum vestri obsequii, sed et nostrae commoditatis causa. Unde suppliciter vobis pro tanta erga me pietatis affectione gratulans rescribo, me jam diu infirmatum, aegritudinem hoc tempore maxime revereri, l...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
82
EPISTOLA LXXXII [ olim XLVIII]. (Circa annum 1023.)
Venerabili Turonensium archipraesuli ARNULFO, FULBERTUS humilis episcopus, semper agere prudenter ac simpliciter.
Et nunc quidem gratia Dei sic agitis, cum licet non inconsulti fratrum tamen consilia captatis. Respondemus itaque vobis, quia si pallium requisistis a Romano pontifice, et ipse vobis illud sine causa legitima denegavit, propter hoc non est opus dimittere ministerium vestrum, ut si vestra tarditate nondum est requisitu...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
83
EPISTOLA LXXXIII [ olim XV]. (Anno 1024.)
Fulconis Andegavorum comitis ad Robertum regem.
(Vide infra in ROBERTO rege Francorum.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
84
EPISTOLA LXXXIV [ olim XXII.]. (Anno 1024.)
Domino sancto et universali papae JOANNI, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, orationum fidelia.
Gratias omnipotenti Deo, qui more benignitatis suae tuam, Pater, humilitatem respexit, et summo ut decebat dignitatis apice sublimavit. Proinde totus mundus ad te convertit oculos, teque unum omnes beatissimum praedicant, contemplantur altitudinem tuam sancti viri, et gaudent quod eis similitudine omnium virtutum allud...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
85
EPISTOLA LXXXV [ olim XCIV]. (Anno 1024.)
Dilectissimo domino suo regi ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus, omnia decentia regem.
Dignum est scire te negotia regni tui. Noverit ergo prudentia tua, quod Guillelmus de Bellissimo , ultus perfidiam filii sui, conjecit eum in carcerem, unde non egredietur, ut ait, sine consilio nostro. Mandat autem se esse paratum ad facienda quae mandasti per Hildradum monachum. Caeterum ut a tuae sanctitatis praesen...
( Bellême, castellum in Pertico) ( Chevreuse )
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
86
EPISTOLA LXXXVI [ olim XX]. (Circa annum 1025.)
Venerabili viro et consacerdoti suo FRANCONI FULBERTUS ea quae sunt verae pacis.
Tu, frater dilectissime, ex abundantia charitatis honore me nimio ac sapientiae laude dignaris; ego vero meam personam humilem virtutisque inopem, sicut est, video et agnosco. Verum utcunque se habeat pusillitas mea, hoc tamen nefas inhumanitatis admittere nec velle nec posse me fateor, ut te de aerumnis sanctae Eccles...
(Matth. XXVIII, 20) (Isa. VIII, 9)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
87
EPISTOLA LXXXVII [ olim XLII]. (Circa annum 1025.)
Patri et coepiscopo FRANCONI, FULBERTUS episcopus.
Gualeranno misi litteras hujusmodi: Fulbertus episcopus Gualeranno plus honoris quam sit meritus. Rogo, frater, et moneo, ut emendes culpas quas habes contra Dominum, et me, et Parisiorum episcopum, qui complanctum facit de te. Quod si non feceris ante mediam Quadragesimam, abinde faciemus de te sicut de homine qui gra...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
88
EPISTOLA LXXXVIII [ olim XLIII]. (Circa annum 1025.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus, venerabilem Patrem et coepiscopum suum F. cum venerit Dominus invenerit vigilantem.
Commonitus a legato vestro Gualerannus de justitia prosequenda in diem et locum destinatum a vobis respondit se esse praemonitum ab Odone comite sub nomine sacramenti de facienda expeditione contra Fulconem circa eumdem diem. Verum infra octo dies ex quo illa expeditio vel facta erit vel omissa, venturum se esse ad jus...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
89
EPISTOLA LXXXIX [ olim XLIV]. (Circa an. eumd.)
Sancto et sapienti viro G. abbati et archiepiscopo, F. humilis episcopus, verae dilectionis affectum.
Noverit prudentia vestra, sancte Pater, quod dominus T. abbas discedens tristitiam nobis reliquit et lacrymas: non quod innocentiam ejus, si esset, nequiremus facere tutam, sed quia culpam nec purgare nec tegere poteramus. Unde si vestro ducatu quasi ad examinationem venire affectat cum periculo sui gradus, et communi ...
(Galat. VI, 1)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
90
EPISTOLA XC [ olim XLV] Circa an. eumd.)
Domino Patri et coepiscopo suo A., FULBERTUS, omnium expetendorum summa.
Gaudeo signis officii vestri curam habere monentibus, quod me alloqui vultis, quod querimoniae nostrae finem facere, quod incesta connubia castigare. Sunt enim haec studiosi, justi atque casti animi indicia. Et quia me his gerendis diem locumque statuere voluistis, sit dies in X Kalend. Martii, locus Masingiaci. Quod s...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
91
EPISTOLA XCI [ olim LXXII]. (Anno 1025.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, RICHARDO abbati, et omnibus sancti Medardi monachis orationis suffragium.
Quandiu de vobis quae de bonis et sapientibus viris audivimus, gaudentes Domino gratias agebamus. At nunc sinistro rumore laeti vestrum periculum formidamus. Dicuntur enim vestri domestici atrium et ecclesiam beati Medardi cruenta caede violasse. Dicitur de vobis quod in eadem violata ecclesia sine episcopali reconcili...
[ f. laesi vel tacti]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
92
EPISTOLA XCII [ olim. XCII]. (Anno 1025)
Regi sacerdos, domino fidelis, ROBERTO FULBERTUS.
Ut vobis proximo Sabbato Turonis occurrerem, quia sero commonitorium accepi, non parui. Si quae aliae causae sunt tacentur ad praesens, quia minus vos tacitae quam expositae laedunt. Vale nunc et semper
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
93
EPISTOLA XCIII [ olim XCVI]. (Circa annum 1025.)
Odonis comitis ad Robertum Francorum regem.
(Vide infra in ROBERTO rege.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
94
EPISTOLA XCIV [ olim XCIX]. (Circa annum 1025.)
FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, FULCONI comiti salutem.
Doleo super te, nobilis homo, cum te audio errare et periclitari. Errare dico, quod cum debeas Deum timere, sanctos honorare, Ecclesiam defendere, contemnis Deum, sanctos inhonoras, res Ecclesiae invadis et aufers: periclitari, quoniam qui talia agunt, non habent partem in regno Dei. Propter haec peccata monuit archiep...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
95
EPISTOLA XCV [ olim C] (Circa an. eumd.)
FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus comiti FULCONI commonitorium salutis.
Tam horrendo facinore praesentiam domini regis qui dedecoravere satellites, ut mundani judices asserant capitale te quoque reum majestatis, qui eis postea patrocinium tuum et receptacula praebuisti. Proinde rogabatur a multis, ut die sacro Pentecostes, et te et illos excommunicaremus. Sed nos tuae providentes saluti, t...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
96
EPISTOLA XCVI [ olim XI]. (Circa annum 1026.)
Venerando Parisiorum antistiti FRANCONI, FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus, totius prosperitatis munus.
Laudunensem illam sacrilegam, res Ecclesiae vestrae diripientem, propter has causas excommunicare distulimus: Primo, quia defuit qui ipsi ferre auderet nostram excommunicationem. Deinde quia parum vobis aut nihil fortassis prodesset, si illa nesciens excommunicaretur in Ecclesia nostra. Tertio, quia exspectavimus ut in...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
97
EPISTOLA XCVII [ olim. XXXIV]. (Circa annum 1026)
LEUTHERICUS Senonensium archiepiscopus et FULBERTUS Carnotensium episcopus clero sanctae Parisiensis Ecclesiae temperantiam in prosperis, fortitudinem in adversis, charitatem ubique.
Audivimus, charissimi, famam injuriarum quas patitur episcopus vester, et corde compatimur: vos quoque illas ita sentire credimus, sicut fideles filios, et bono capiti bene cohaerentia membra. Sed miramur quare in tanto moerore constituti, nec ad nos petendae consolationis causa venistis, nec saltem litteras direxistis...
(Exod. XXI, 17) (Ezech. XVIII, 21) (I Joan. II, 1) (Luc. XV. 10)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
98
EPISTOLA XCVIII [ olim XXXV]. (Circa an. eumd.) Dilecto Patri et coepiscopo suo G., FULBERTUS vivere, et valere.
Vester clericus propinquus noster F. ad nos veniens eo se gratiosiorem exhibuit, quo de vobis bene per omnia nuntiavit. Unde nunc illum salutationis gerulum facientes, et claritati vestrae comparati munusculis exorare volumus, si non est importunum, ut eam gratiam sibi sentiat prodesse, quam apud vos jamdudum nos credi...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
99
EPISTOLA XCIX [ olim XXXVI]. (Circa an. eumd.)
Charo Patri et coepiscopo suo GUIDONI, FULBERTUS.
Si diacono qui se presbyterum simulavit, missamque celebrare praesumpsit, modum poenitentiae in divinis legibus proprie statutum non invenimus, per ratiocinationem similium sic aestimare possumus. Core, Dathan et Abiron judicio Dei condemnati, et horribili morte mulctati sunt, eo quod Aaron sacerdoti se comparare ejusq...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
100
EPISTOLA C [ olim LXXXIX]. Circa annum 1026.)
Dilectissimo domino regique ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus humilitatem in prosperis, fiduciam in adversis.
De Lisiardo clerico, qui Meldensis episcopii res odiosa importunitate pervasit, tale consilium damus: Praecipite archiepiscopo Senonensi, ut vel episcopium ipse visitet, vestraeque et suae ditioni revocet, ut dignum est; vel, si id facere prohibeatur, mandet praedicto L. per litteras ex sua et nostra, suorum videlicet ...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
101
EPISTOLA CI [ olim. XCI]. (Circa annum 1026.)
Serenissimo regi Francorum ROBERTO FULBERTUS humilis Carnotensium episcopus, quod decet et prodest.
Gratulor tibi, domine mi, quod fonte bonitatis, ut semper irrigans, negotium Dei mandasti mihi tractare ut expedit. Talia denique te regem praecipere decus est, subditosque tibi capescere tutum. Sed illud miror, quod Odonem comitem in mea deliberatione vel posuisse vel positurum esse dixisti, quid facere debeat de rece...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
102
EPISTOLA CII [ olim LX]. (Anno 1027.)
Venerabili patri et coepiscopo suo G. FULBERTUS.
Ad benedictionem Henrici regiae prolis voto quidem rapior, sed adversa me corporis valetudo retardat. Tentarem tamen utcunque moderatis equitationibus eo pervenire, si non abstorreret saevitia matris ejus, cui satis creditur cum mala promittit, fidem facientibus gestis ejus. Qua difficultate prohibitus, rogo vestram ch...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
103
EPISTOLA CIII [ olim. LXV]. (Anno 1027.)
Dilectissimo coepiscopo suo ODOLRICO FULBERTUS, ex animo quidquid verus amicus.
Primum gratias ago, charissime, quod nobis ad concilium et comitatum et obsequium pollicemini. Quod dum facitis, ingenita benignitate vestra multum nos hilaratis: et nobis quidem desiderium esset memorato concilio interesse, sicut etiam venerabili archiepiscopo nostro Leutherico in audientia vestra nos dixisse meminimu...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
104
EPISTOLA CIV [ olim LXVI]. (Circa annum 1027.)
Dilecto suo O. FULBERTUS.
Quod vobis olim, charissime, per veredarium vestrum litteras non remisi, id causae fuit quia vos quamprimum visere destinabam, idque etsi diu distuli, desiderare non destiti. Sed interim vos scire volo quod utique velle scio: me scilicet ad praesens Dei gratia bene valere vestris obsequiis spiritualiter instantem corpo...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
105
EPISTOLA CV [ olim LXVII]. (Circa annum 1027.)
Venerabili Patri suo ODILONI, FULBERTUS sacerdos non meriti confidentia, sed pietatis affectu, praesumptum orationis suffragium.
Magnum mihi desiderium fuit, et adhuc quidem est ad vos veniendi, sed obortae nuper in nostro episcopatu dissensionum causae propositum iter omittere coegerunt. Quod vobis quamprimum his pauculis apicibus significare curavi, ne sublimitas vestra sit ad praesens de meae pusillitatis exspectatione suspensa. Veniam autem ...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
106
EPISTOLA CVI [ olim LXVIII]. (Circa annum 1027.)
Prudenter et praeclare magnifico Patri O. FULBERTUS suus.
Ut ab alio liberaliter acceptus, sic nunc quas opere nequeo, affectu saltem gratias recompenso. Tali enim apparatu in epistola tua dignatus sum, quali non festivior exspectetur in ferculo Salomonis inter organa vatum, et ardentes cincendelas virginum. Angelicum mihi manna posuisti non sine mystica dape columbarum ac tu...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
107
EPISTOLA CVII [ olim LXIX].
Sanctissimo atque dilectissimo Patri O., FULBERTUS humilis sacerdos, orationis suffragium.
Volebam vobis occurrere, Pater, ut mandavi per R. diaconem meum: sed domestici mei novo quodam rumore permoti, nec me iter ad praesens agere, nec se itineris mei fore comites acquiescunt, donec tutius id fieri posse perpendant.
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
108
EPISTOLA CVIII. [ olim LXXXXVI]. (Anno 1027.)
Regi sacerdos ROBERTO, FULBERTUS, fidelis et pronus.
Accepta legatione vestra per R. sanctae Crucis oeconomum destinatum, peregrinationem iterum intermisi. Nunc quid me velit serenitas tua colloquio magis, si fieri possit, quam legatis aut litteris cupiam edoceri. Venirem autem ipse protinus ad vos hujus rei gratia, si commode possem, sed venire in armis sacrum tempus ab...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
109
EPISTOLA CIX [ olim CVI]. (Circa annum 1027.)
Dilectissimo domino suo FULBERTO episcopo H., ejus fidelis juxta Domini praeceptum, serpentinam prudentiam columbina simplicitate praeditam.
Quod tuo, beatissime Pater, aliorumque multorum relatu perceperam, id ipsum nuper, domino Berardo Suessionis episcopo referente, cognovi: scilicet incurrisse te gravissimum reginae odium faventem potius marito suo, de constituendo rege majore filio, quem dicunt simulatorem esse, segnem, mollem, in negligendo jure patri...
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
110
EPISTOLA CX [ olim CVII]. (Circa annum 1027.)
Certum est omnibus qui fundamenta catholicae puritatis noverunt, totius Ecclesiae soliditatem in pace consistere, et signum Christi discipulatus in dilectione. Nam sicut in Evangelio Dominum dixisse legimus: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis ; et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dile...
(Joan. XIV, 27) (Joan. XIII, 35)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
111
EPISTOLA CXI [ olim CVIII.] (Circa annum 1027.)
Odilonis Cluniacensis abbatis ad Fulbertum.
(Vide Patrologiae tom. CXLII, inter epistolas S. Odilonis.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
112
EPISTOLA CXII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. De episcopis ad bella procedentibus. (MARTENE, Thesaurus Anecdotorum, tom. I, col. 150, ex. ms. S. Remigii Remensis.)
FULBERTUS, Carnotensium episcopus humilis, HILDEGARIO fratri salutem.
Decreveram quidem tibi, licet saepius petenti, nequaquam scribere, non quod dilectioni tuae quidquam vel cum meo pudore negare debuerim, imo nec debeam; sed quod consultius arbitrabar linguae januam obserare, quam ea in lucem proferre quae incurrant multorum offensam. Idcirco hactenus apud te mutus fui, quod obtrectato...
(II Cor. X, 4, 5) (Rom. XII, 19) (Matth. X, 23) (Matth. V, 39) (Ibid., 40) (Luc. XXI, 19) (Rom. XII, 19) (Exod. XVII, 11) (I Joan. II. 6) (Matth. XXVI, 53) (I Petr. II, 22) (Isa. LIII, 7) (Matth. XXVI, 32) (Matth. V, 38) (Ibid., 39) (Psal. XLIV, 4) (Matth. XXVI, 32) (Matth. IX, 15) (Matth. X, 16) (Act. VI, 2) (Luc. XXI...
[volunt] [, sed]
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Fulbertus Carnotensis
113
EPISTOLA CXIII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. [Apud GALLAND., Bibliotheca Vet. Patr., tom. XIV, pag. 190.]
FULBERTUS, Carnotensium episcopus, HILDEGARIO salutem ab illo qui mandat salutes Jacob.
Epistolari brevitate coactus interrogationi tuae compendiose respondeo. De ecclesiasticis rebus Hieronymus dicit ad Nepotianum : « Amico quidpiam rapere furtum est, Ecclesiam fraudare sacrilegium est, accepisse pauperibus erogandum, et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum, aut, quod apertissimi sceleris es...
(epist. 52) (epist. 48) (epist. 13, sub med.) (lib. II, cap. 28 sub init.) (Ibid.) (lib. VI, epist. 35) (Ibid., epist. 13) (lib. II, epist. 7, ante fin.)
http://viaf.org/viaf/41811055
[]
Honorius II
1
I. Ecclesiae S. Vincenti Bergomatis canonicorum protectionem suscipit et possessiones juraque confirmat. (Anno 1125, Febr. 19.) [UGHELLI Italia sacra, IV, 450.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALBERTO archipresbytero et fratribus in matrice Bergomensi ecclesia S. Vincentii canonice viventibus eorumque successoribus in eadem religione manentibus in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura, etc. Quapropter vestris in Domino filii postulationibus clementi pietate annuimus, et B. Vincentii ecclesiam una cum vestrae congregationis collegio, ac omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutela apostolicae sedis recipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctorita...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
2
II. Bona et privilegia monasterii Rhenaugiensis confirmat. (Anno 1125, Febr. 24.) [ZAPF, Anecdota Monumenta his. Germaniae illustrantia tom. I, p. 471, Aug. Vindel. 1785, in-4º] .
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio DIETMARO abbati Rhenaugiensis monasterii, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Eapropter, fili charissime Dietmare, tuis petitionibus annuentes per praesentis privilegii paginam vestro venerabili Rhenaugiensi monasterio confirmamus, quaecunque ad idem monasterium legitimis fidelium don...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
3
III. Confirmatio super abbatiam et electionem abbatis in Salfeld secundum quod institutum est ab Hannone Coloniensi et a Sigefrido archiepiscopo Moguntino: et incorporatio super parochiam Neuhofen et Crölup, et quod nullus in territorio vel-jurisdictione domni abbatis ecclesiam fundet seu consecret, neque canes pascan...
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio WALTHERO Salfeldensi abbati et omnibus post eum promovendis in perpetuum.
Quando dignitas et auctoritas apostolicae sedis, cui Domino dispensante praesidemus, ad hoc maximum spectat, ut universae Ecclesiae per totum mundum inde prospiciatur et cunctae congregationes et loca sanctorum per illam disponantur, stabiliantur et defensentur, notum facimus omnibus filiis nostris, cunctis scilicet fi...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
4
IV. Privilegium pro congregatione Camaldulensi. (Anno 1125, Mart. 7.) [MITTARELLI Annal. Camaldul. t. III, p. 306, ex codice antiquo S. Michaelis Pisarum.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI priori Camaldulensi, et ejus fratribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacente Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Oport...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
5
V. Ad Henricum Virdunensem episcopum.--Ut Laurentio abbati S. Vitoni ablata restituat aut restitui faciat. Addit se gravari quod vocatus Romam venire contempserit. (Anno 1125, Mart. 11.) [D. BOUQUET Recueil, t. XV, 257.]
ONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Virdunensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad nos filius noster Laurentius abbas S. Vitoni, conquestus est mercatum de Monte S. Vitoni, et teloneum cum pugillo frumenti, placitum et correctionem mensurarum, decimas foratici vini civitatis, quae amisit tempore discordiae, a praedecessore tuo sibi ablata fuisse; unde tuae fraternitati mandamus ut ei ablat...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
6
VI. Ad Petrum Cluniacensem abbatem.--Privilegium Cluniacense. (Anno 1125, April. 2.) [MANSI, Concil., XXI, 323.]
HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO abbati venerabilis monasterii Cluniacensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Incomprehensibilis et ineffabilis divinae miseratio potestatis, nos hac providentiae ratione in apostolicae sedis administratione constituit, ut paternam de omnibus Ecclesiis sollicitudinem gerere studeamus. Siquidem sancta Romana Ecclesia, quae a Deo sibi concessum omnium Ecclesiarum retinet principatum, tanquam dilig...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
7
VII. Monachis Cluniacensibus significat Petrum abbatem a sese benigne receptum. Praecipit ne accedant ad Pontium quondam abbatem invito Petro. (Anno 1125, April. 2.) [MABILLON, Annal. Bened. VI, 140.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Cluniacensibus monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Laudes et gratiarum actiones divinae miserationi persolvimus, quoniam, sua protegente virtute, in unitate concordiae, vestram permanere constantiam et in vobis religionis observantiam splendere cognovimus. Rogamus autem ut in bono quod inchoastis principio firmiter persistentes, pervigili studio laboretis quae Deo plac...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
8
VIII. Petro abbati S. Aegidii mandat ut ad obedientiam Cluniacensium redeat. (Anno 1125.) [ Gall. Christ., VI, instr., 190.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati S. Aegidii et monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus conservare; nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Hoc...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
9
IX. Ad abbatem et monachos Sancti Bertini.--Mandat ut ad subjectionem et obedientiam Petri Venerabilis abbatis Cluniac. redeant. (Anno 1125.) [ Bullar. Cluniac., p. 41.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati Sancti Bertini, et monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Pax Ecclesiae, fratrum concordia, religionis unitas ima supernis et terrenis sociare colestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex religiosa devotione Deo et hominibus placere paternae charitatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis aut vestrae imputandum prudentiae, sed Deo et sollic...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
10
X. Ad monachos S. Benedicti super Padum.--Mandat ut obedientiam et reverentiam Petro Venerabili Cluniacensi abbati exhibeant, et abbatem quem eis cum consilio Cluniacensis capituli dederit, suscipiant. (Anno 1125.) [ Buliar. Cluniac., 41.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fillis monachis Sancti Benedicti super Padum, salutem et apostolicam benedictionem.
Pax Ecclesiae, fratrum concordia, religionis unitas ima supernis et terrenis sociare coelestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex religiosa devotione Deo et hominibus placere paternae charitatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis aut vestrae credatis imputandum prudentiae, sed Deo...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
11
XI. Ad Turstinum archiepiscopum Eboracensem. (Anno 1125, April. 5.) [ Monastic. Anglic. tom. III, p. 143.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri TURSTINO archiepiscopo Eboracensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Gratias clementiae divinae persolvimus, quia sani et incolumes cum pacis tranquillitate in Urbe sumus. Et quia personam tuam diligimus, controversiam illam de primatu inter Eboracensem et Cantuariensem Ecclesias in nostra tantum volumus praesentia terminari. Data Laterani Nonis Aprilis.
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
12
XII. Archiepiscopis, episcopis, etc., Joannem legatum apostolicum commendat. (Anno 1125, April. 12.) [MANSI, Concil., XXI, 327.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et filiis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, proceribus, et caeteris tam clericis quam laicis per Angliam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quamvis in extremis terrarum positos, ad Petri tamen apostoli curam Christianae fidei vos facit universalitas pertinere. Cum enim Petro dictum est, Pasce oves meas, pasce agnos meos , profecto nulla ovium, nullus agnorum exceptus est ad Christi consortium pertinentium, qui non Petri commissus sit pastioni speciali. Pra...
(Joan. XXI)
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
13
XIII. Ad canonicos Turonenses.--Confirmat sententiam excommunicationis in Fulconem comitem Andegavensem. (Anno 1123, April. 12.) [MANSI, Concil., XXI, 322.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clericis Turonensis matris ecclesiae S. Mauritii, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut boni et humiles filii sunt paternae dilectionis nexibus arctius astringendi, ita ingrati et inobedientes, sunt rigore justitiae coercendi. Siquidem compertum habuimus quod Fulco Andegavensis comes divortium illiciti matrimonii filiae suae et Guillelmi filii Roberti comitis, a dilecto filio nostro I. cardinali pre...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
14
XIV. Joanni apostolicae sedis legato.--Mandat ut legationem a Calixto II acceptam in Anglia studiose gerat. (Anno 1125, April. 3.) [MANSI, Concil. XXI, 327.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Joanni presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Quemadmodum bonorum filiorum est, subjecta devotionis humilitate patribus obedire: ita patrum interest, benigno charitatis affectu filiis providere. Curam igitur et sollicitudinem tibi a praedecessore nostro felicis memoriae papa Calixto II Angliae regno commissa providentiae dilectionis tuae committimus. Obsecramus au...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
15
XV. David, Scotorum regi, commendat Joannem cardinalem, legatum suum. (Anno 1125, April. 13.) [MANSI, Concil., XXI, 329.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DAVID illustri Scotorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Oportet devotos et humiles B. Petri discipulos, quae ad honorem S. R. E. spectare cognoverint, attentius operari. Unde nobilitati tuae rogando mandamus, ut dilectum filium nostrum Joannem cardinalem, cui vices nostras in partibus illis commisimus, reverenter suscipias, et honores: episcopos etiam terrae tuae, cum ab eo...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
16
XVI. Ecclesiam Monte Feretranam, petente Petro episcopo, tuendam suscipit. (Anno 1124, April. 21.) [UGHELLI, Italia sacra, II, 844.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Feretrano episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti, et utilitati salubriter auxiliante Deo providere. Proinde, charissime in domino, frater Petre, sanctam Feretranam Ecclesiam, cui Deo auctore praesides, in beati Petri tutelam nostramque protectionem suscipimus, statuentes, praesenti...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
17
XVII. Ad Didacum archiepiscopum Compostellanum. (Anno 1125, Maii 1.) [FLOREZ, Esp. sagr. XX, 430.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, DIDACO archiepiscopo Compostellanae Ecclesiae, salutem apostolicamque benedictionem.
Vestra siquidem, fili, praesentia hunc sacerdotem Bernardum nomine, vestris de partibus ad nos usque pervenisse, et de vobis multa nobis bona quam maxime retulisse, procul dubio noscat, atque eum in praesentia nostri a militibus Salmantinis, imo Dei inimicis, qui quamdam ecclesiam quam ipse pro posse regebat, inhumaniu...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
18
XVIII. Privilegium pro canonica Portuensi. (Anno 1125, Maii 4.) [FANTUZZI, Monum. Raven., tom. VI, p. 41.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis JOANNI praeposito et ejus fratribus in ecclesia S. Mariae in Portu canonicam vitam professis ejusque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis commissa est a provisore omnium bonorum Domino ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus omnimodis propagare, nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
19
XIX. Paschalis II et Calixti II privilegia pro abbatia S. Walburgis renovantur et amplificantur. (Anno 1125, Jul. 11.) [WURTWEIN, Nova subsidia diplom., tom. VII, p. 56.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio BERTHOLFO abbati monasterii quod in honore sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi et sanctae Walpurgae virginis constructum est, in Argentinensi episcopatu, in loco videlicet qui Sacra Silva dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in p...
Quoniam sine verae cultu religionis, nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritatis religiosas personas diligere, et religiosa loca, maxime quae beati Petri juris existunt, et ad Romanam specialiter spectant Ecclesiam sedis apostolicae munimine confovere. Id...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
21
XXI. Monasterii S. Pauli de Argon patrocinium suscipit bonaque confirmat. (Anno 1125, Nov. 21.)
[Vide LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 923.]
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
23
XXIII. Confirmatio fundationis cellae S. Mariae Brisacensis. (Anno 1125, Nov. 27.) [PETRI Suevia ecclesiastica p. 232.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis OTTONI abbati ejusque fratribus canonicam regulam professis in ecclesia S. Mariae, sita in Brisacensi comitatu, in loco qui Nigra Silva dicitur, eorumque successoribus in eadem religione per omnipotentis Dei gratiam permansuris in perpetuum.
Ad hoc in apostolicae sedis regimen nos promotos esse Deo disponente conspicimus, ut aures nostras justis petitionibus commodemus et religionem propagari in quantum dederit Dominus debeamus. Quia igitur vos, filii in Christo charissimi, per divinam gratiam aspirati mores vestros sub regularis vitae disciplina confirmar...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
24
XXIV. Monasterii S. Udalrici Neresheimensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1125, Nov. 27) .
[Vide Wirtembergisches Urkundenbuch, Stuttgart 1849, I, 367.]
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
25
XXV. Ad Gaufridum abbatem Savigniensem.--Confirmat bona monasterio Savigniensi concessa. (Anno 125, Dec. 9.) [MARTENE, Thes. I, 361, ex. ms. Savigniensi.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GAUFRIDO abbati S. Trinitatis de Savigneio, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ad hoc nobis a Deo pastoralis officii cura commissa est, ut et bene placentem Deo religionem laboremus statuere, et stabilitam exacta diligentia conservare. Ea propter, dilecte in Domino fili Gaufride abbas, venerabilis fratris nostri Turstini Eboracensis archiepiscopi precibus inclinati, tuis rationabilibus postulatio...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
26
XXVI. Ad S. Norwegiae regem.--Ut Radulphum episcopum Orcadensem in integrum restituat. (Anno 1125, Dec. 9.) [ Monastic. Anglic. III, 144.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio S. illustri Norwegiae regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Auribus nostris intimatum est, quod venerabilis frater noster Thomas Eborum archiepiscopus Radulphum Orcheneia ipsum consecravit. Postmodum vero sicut accepimus, alius est ibidem intrusus. Caeterum episcopalem cathedram aut unus obtinebit, aut nullus. Ideoque per praesentia scripta nobilitati tuae mandamus, quatenus pr...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]
Honorius II
27
XXVII. Ad episcopum Candidae Casae.--Adeat Thomam [leg. Thurstanum] archiepiscopum Eboracensem, a quo consecretur. (Anno 1125, Dec. 9.) [ Ibid. p. 145.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio electo de Candida Casa, salutem et apostolicam benedictionem.
Cui alii a Domino praeesse conceditur, nulla suis dignis subesse praelatis superbia communicatur; ideoque per praesentia scripta tibi mandamus, ut ad charissimum fratrem nostrum Thomam Eboracensem archiepiscopum, tanquam ad proprium metropolitanum tuum consecrandus accedas; et ab ipsius manu, praesente sancti Spiritus ...
http://viaf.org/viaf/19209578
[]